라틴어 문장 검색

et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장5)
sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 1:3)
duos patricii generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:2)
accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:5)
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:13)
Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 19:1)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, X3)
et scienda est poetae adfectatio - nam ablepsiam nefas est dicere - hic enim aliquos commemorat, quos in bello non invenis, item in sequentibus aliquos invenimus, quorum hic nullam fecit commemorationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6472)
illic inenarrabili allectus urbi municeps aeternae in arce curiae gestas coronam civicam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.168)
adhuc recentem caede de tanta virum donat sacerdos ferculis caelestibus, Dei sacerdos, rex et idem praepotens, origo cuius fonte inenarrabili secreta nullum prodit auctorem sui, 2 Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus ignotus, uni cognitus tantum Deo.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 10)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION